Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome? [Old servant] Quo Venus Cupidoque ìmperat, suadet Amor: si media nox est sive est prima vespera, si status condictus cum hoste intercedit dies, tamen est eundum quo imperant ingratiis. [Young lover] At tandem, tandem [Old servant] Tandem es odiòsus mihi!!!! [Young lover] Istuc quidem nec bellum est nec memorabile: tute tibi puer es, lautus luces cereum. [Old servant] Egon apicularum congestum opera non feram, ex dulci oriundum melculo dulci meo? [Young lover] Nam quo te dicam ego ire? [Old servant] Si tu me roges, dicam ut scias. [Young lover] Si rogitem, quid respondeas? [Old servant] Hoc Aesculapi fanum est. [Young lover] Plus iam anno scio. [Old servant] Huic proxumum illud ostiumst oculissimum. salve, valuistin? [Young lover] Ostium occlusissimum, caruitne febris te heri vel nudiustertius et heri cenavistine? [Old servant] Deridesne me? [Young lover] Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium? [Old servant] Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum, numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet, cum illa noctu clanculum ad me exit, tacet. [Young lover] Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome? num tu pudicae cuipiam insidias locas aut quam pudicam esse oportet? [Old servant] Nemini, nec me ille sirit Iuppiter. [Young lover] Ego item volo. ita tuom conferto amare semper, si sapis, ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro. semper curato ne sis intestabilis. [Old servant] Quid istuc est verbi? [Young lover] Caute ut incedas via: quod amas amato testibus praesentibus [Old servant]