Ave, maris Stella, Dei Mater alma, atque semper Virgo, felix caeli porta. Sumens illud «Ave» Gabrielis ore, funda nos in pace, mutans Evae nomen. Ave, maris Stella, Dei Mater alma, atque semper Virgo, felix caeli porta.