
Tempore belli
Tristes nunc populi, Christe redemptor, pacem suppliciter cerne rogantes, threnos et gemitus, cerne dolorem, mestis auxilium desuper adfer. Dire namque fremens en furor atrox gentis finitime arua minatur seue barbarico murmure nostra uastari, perimens ut lupus agnos. Defensor quis erit, ni plus ipse succurras miserans, auctor Olympi, humano generi crimina parcas, adfectos uenia dones amare? Abram presidio pertulit olim reges quinque tuo, conditor eui, haud multis pueris nempe parentem prostratis reducens hostibus atris. Moyses gelidi equora ponti confidens populum torrida carpens deduxit, refluens undaque hostem extemplo rapiens occulit omnem; tercentisque uiris Amalecitas deiecit Gedeon iussus adire, oppressum populum gente feroci liberauit ope fretus opima. Hec tu, cunctipotens, omnia solus, in cuius manibus sut uniuersa, in te nostra salus, gloria in te, occidis iterum uiuificasque. Maior quippe tua gratia, lesu, quam sit flagitii copia nostri, contritos nec enim mestaque corda, clemens uel humiles spernere nosti. Salua ergo tua morte redemptos, salua suppliciter pacta petentes, disrumpe frameas, spicula frange, confringe clipeos bella uolentum; iam celum gemitus scandat amarus, iam nubes penetret uox lacrimarum uatum, contritio plebis anhela; saluator placidus, iam miserere. Seuus bella serit barbarus horrens, frendens bella furor semper aceruat ac respergit ouans cede recenti multa strage super Ietus anhelans. Terret continuo feruida bello gens effrena, suis uasta cateruis findens innumeris equora ponti, perturbat rigidis aruaque telis. Vertit terga suis hostibus, ecce, diris ipsa cohors christicolarum ac per prona tremens inuia perque turpi pulsa fugit fessa pauore. Gens impune ferox milia uexat et crude lacerans milia truncat; limphis lota sacris corpora fedis passim nuda iacent tradita coruis. Edes inde sacras, templa dicata, aras atque Deo sanctificatas, exsultans ualido cuncta triumpho inuadit spolians predo superbus. Urbes urit edax barbarus ignis, communesque domos urit et almas; uinctos predo senes ducit, ephebos, nuptas et uiduas atque puellas. Casum uirgo ferum, uirgo sacrata, casum uirgo suum deflet amarum, amissumque dolet uirgo pudorem leti ferre uolens uirgo laborem. Hoc peccata malum grande merentur uere nostra, Deus, plurima, sancte; sed nunc suppliciter poscimus omnes, iam clemens famulos aspice tristes. Immensus penetret fletus Olympum ascendatque pias clamor ad aures, Moysi nam meritis Amalecitas Iesus strauit agens nomine clarus. lesu, nate Dei cunctipotentis, uirtus nera, salus summa labore, pax et certa quies ac decus omne, tu nunc esto tuis fautor alumnis. Emptis parce tua morte, rogamus, instaurans animos pelle timorem, hostes comminuens sparge fugatos, pacis perpetue munera confer. Laus et perpes honor, gloria patri, laus eterna tibi, gloria, fili, una spiritui gloria sancto, sicut semper erat, nunc et in euum

