[Intro: Fast-paced, anxious acoustic guitar beat] [Verse 1: Agitated, nervous, fast flow] Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus. halapantam an sycophantam magis esse dicam nescio. ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere; quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo credidi; tamen asservabo. [Drop: Beat becomes synth 80' and groovy, cool vibe] sed dum hic egreditur foras, commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco, ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit, vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum. [Verse 2: Confident, witty, charismatic indie-pop-rap] qui periurum convenire volt hominem ito in comitium; qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum, ditis damnosos maritos sub basilica quaerito. ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent, symbolarum collatores apud forum piscarium. in foro infimo boni homines atque dites ambulant, in medio propter canalem, ibi ostentatores meri; confidentes garrulique et malevoli supera lacum, qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier. sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore. pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male. in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant, in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant. ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam. [Short Bridge: Sudden silence - All instruments cut out] [Outro: Spoken, quiet and fast] sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi. [End]