
Phaedromus: sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est. [Palinurus:] Nempe huic lenoni qui hic habitat? Phaedromus: Recte tenes. Palinurus: Minus formidabo, ne excidat. Phaedromus: Odiosus es. Eam volt meretricem facere. ea me deperit, ego autem cum illa facere nolo mutuom. Palinurus: Quid ita? Phaedromus: Quia proprium facio: amo pariter simul. Palinurus: Malus clandestinus est amor, damnumst merum. Phaedromus: Est hercle ita ut tu dicis. Palinurus: Iamne ea fert iugum? Phaedromus: Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi si est osculando quippiam impudicior. Palinurus: Semper tu scito, flamma fumo est proxima; fumo comburi nil potest, flamma potest. qui e nuce nuculeum esse volt, frangit nucem: qui volt cubare, pandit saltum saviis. Phaedromus: At illa est pudica neque dum cubitat cum viris. Palinurus: Credam, pudor si cuiquam lenoni siet. Phaedromus: Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost, subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit. id eo fit, quia hic leno, aegrotus incubat in Aesculapi fano, is me excruciat. Palinurus: Quid est? Phaedromus: Alias me poscit pro illa triginta minas, alias talentum magnum; neque quicquam queo aequi bonique ab eo impetrare. Palinurus: Iniuriu's, qui quod lenoni nulli est id ab eo petas. Phaedromus: Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum petitum argentum a meo sodali mutuom. quod si non affert, quo me vortam nescio

