
[VERSE1] Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius: “ Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ”. [VERSE2] Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos: “ Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ”. [VERSE3] Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos ”. [VERSE4] Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram. Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. [ENDING] Beati omnes, qui confidunt in eo.

