Ego dicam, surge. hanc rem agite atque animum advortite. pater meus habuit Periplanes Planesiumbis prius quam moritur mihi dedit tamquam suo, ut aequom fuerat, filio. [soldier voice] Pro Iuppiter. [young female voice] Et isto me heredem fecit. [soldier voice] Pietas mea, serva me, quando ego te servavi sedulo. Frater mi, salve. [young female voice] Qui credam ego istuc? cedo, si vera memoras, quae fuit mater tua? [soldier voice] Cleobula. [young female voice] Nutrix quae fuit? [soldier voice] Archestrata. ea me spectatum tulerat per Dionysia. postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat, exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont, ego pertimesco: [tum] ibi me nescio quis arripit timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam. nec quo me pacto abstulerit possum dicere. [young female voice] Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi, ubi is est homo qui te surripuit? [soldier voice] Nescio verum hunc servavi semper mecum una anulum; cum hoc olim perii. [young female voice]