[CHORUS] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. [VERSE1] Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. [CHORUS] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. [VERSE2] Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti, quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? [CHORUS] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. [VERSE3] Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum. [CHORUS] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. [VERSE4] Omnia subiecisti sub pedibus eius: oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris. [CHORUS] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. [ENDING] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!


